Repertoire
Magnificat
Arvo Pärt
Words
Magnificat anima mea Dominum,
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo;
quia respexit humilitatem ancillae suae,
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est et sanctum nomen eius,
et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui,
deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles, esurientes implevit bonis,
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel, puerum suum,
recordatus misericordiae suae
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula.
Magnificat anima mea Dominum.
